The Bible Software
bible.software › Ephesios › Ephesios 3 › Ephesios 3:2

Ephesios 3:2

si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: + 3.2 Si tamen audistis. Id est, si intellexistis gratiam, id est apostolatum dispensatum a Deo, qui scit quare me ad hoc officium elegit? Vel apostolatum, per quem diversis diversa pensamus. Per hoc vult eos scire, quia Dei judicio a Christo missus est prædicare gentibus mysterium gratiæ Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If ye have heard of the dispensation of the grace of God which is given me to youward:

In Context

1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, + 3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.

3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, + 3.3 Sicut supra scripsi, etc. Scilicet, ibi ipse est pax nostra. Ibi namque mysteriorum sibi revelatorum summam pro modico sermone perstrinxit, non tam totum quod noverat proferens, quam ostendens ex modico.

Read all of Ephesios 3

Cross References

Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.

Acts 13:46Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei: sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes. + 13.46 Primum. ID. Primo filiam principis curare venit Jesus, sed mulier fluxum sanguinis patiens præripuit sanitatem. Æternæ vitæ. Non quia scirent vitam æternam esse quam respuebant, sed ex suo sensu et fide sua locuti sunt apostoli.

Acts 26:17eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,

Romans 11:13Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, + 11.13 Quandiu. ANSELM. Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judæis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem. CHRYS. Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judæum vellicat.

Romans 15:15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, + 15.15 Propter gratiam. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.

1 Corinthians 9:17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. + 9.17 Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Ephesios 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ephesios 3:1Ephesios 3Ephesios 3:3 →