Romans 11:13
Vobis enim dico gentibus: Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, + 11.13 Quandiu. ANSELM. Etsi apostolus sim gentium, tamen honorificabo ministerium superaddendo ultra hoc quod debeo, ut etiam de Judæis laborem tentans; si hac non succedit via, aggrediar alia, quod non facerem, si de salute eorum desperarem. CHRYS. Rursus mala suspicione seipsum liberare satagit. Videtur autem eos quidem qui ex gentibus erant, objurgare, mentesque illorum humiliare; sensim tamen Judæum vellicat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For I speak to you Gentiles, inasmuch as I am the apostle of the Gentiles, I magnify mine office:
In Context
14si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
Cross References
Acts 9:15Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. + 9.15 Vade, etc. Non est timendus quasi persecutor, sed amplexandus ut frater: quia mala quæ sanctis intulit, paratus est sustinere.
Acts 22:21Et dixit ad me: Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
Romans 15:16ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
Galatians 2:2Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. + 2.2 Et contuli cum illis. Ostendit se non habuisse securitatem Evangelii, nisi esset auctoritate Petri et aliorum roboratum. Seorsum, etc. Separatim contuli cum his non publice, ne fidelibus ex Judæa (qui putabant legem esse servandam) fidei scandalum nasceretur. Eo tempore cum venisset Petrus Antiochiam (licet hoc in Actibus apostolorum non legatur) in faciem ei restitit Paulus.
Ephesians 3:8Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, + 3.8 Investigabiles. Per naturam scilicet, sed per gratiam et revelationem sancti Spiritus investigabiles sunt fidelibus.
2 Timothy 1:11in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. + 1.11 In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Prædicator, et apostolus, et magister, etc. Quænam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in hæreditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.