The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 25 › Exodus 25:30

Exodus 25:30

Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. + 25.30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. Josephus dicit duodecim panes ex simila fieri, singulos ex duabus decimis, qui Sabbato super mensam sex hinc et sex inde ponebantur: super quemque patena aurea cum pugillo thuris, et sic servabantur usque ad aliud Sabbatum, in quo thus cremabatur; panes vero sacerdotes comedebant calidos cum thure reponentes. Et pones super mensam, etc. BED. ubi supra. Bene panes propositionis vocantur, quia semper debet patere sermo salutis cunctis fidelibus, nec unquam deesse oportet in ecclesia verbum solatii: quod Dominus per præcones veritatis mundo proponens in conspectu suo apparere, et usque in finem his qui esuriunt et sitiunt justitiam incessanter abundare voluit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt set upon the table shewbread before me alway.

In Context

29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. + 25.29 Parabis et acetabula ac phialas. ID., ibid. Varia vasa quæ fiunt ad offerenda libamina, etc., usque ad unde: Quis putas est fidelis dispensator et prudens Luc. 12.? Parabis acetabula, etc. GREG., hom. 6 in Evang., tom. 2. Quid per phialas et cyathos nisi mensura prædicationis accipitur? etc., usque ad sed etiam parva et subtilia, quæ quasi per gustum notitiam præstent. IDEM. Alius doctrina veritatis plenus auditores inebriat, et quasi phialam porrigit: Alius explere quod sentit non valet, sed etiam quia utcumque denuntiat, per cyathum gustum præbet. Qui ergo per doctrinam sapientiæ ministrare phialas non possunt, quantum pro divina largitate sufficiunt, propinent proximis cyathos verbi.

31Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia. + 25.31 Facies et candelabrum, etc. GREG., hom. 6 in Ezech. Candelabrum Christus est in quo natura humanitatis fulsit lumine deitatis, etc., usque ad scyphi ergo et sphærulæ ad laborem pertinent, lilia ad retributionem. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo. BEDA, ibid. Candelabrum tabernaculi, etc., usque ad et claritatem verbi omnibus prædicando et faciendo ostendit. Et calamos, scyphos et sphærulas. ID., ibid. Scilicet prædicatores de hastili procedentes, etc., usque ad quæ animabus sanctis, id est, floribus vernat æternis.

Read all of Exodus 25

Cross References

Exodus 39:36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo;

Leviticus 24:5Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas: + 24.5 Accipies quoque. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitæ temporalis ad eam properemus. Coques ex ea duodecim. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram.

Numbers 4:7Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: + 4.7 Panes semper. AUG., quæst. 7 in Num. Et panes qui semper super eam erunt. Non utique iidem semper, sed similes eorum, quia illi auferebantur, et recentes quotidie ponebantur, dum tamen sine panibus mensa non relinqueretur. Ideo dixit, qui semper super eam erunt, id est, quia semper panes, non quia illi semper.

1 Samuel 21:6Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem: neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi. + 21.6 Dedit ergo. ID. Quantum ad prophetiam pertinet, etc., usque ad unde: Si me persecuti sunt, et vos persequentur Joan. 15..

1 Chronicles 23:29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.

2 Chronicles 13:11holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis præcepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernæ ejus, ut accendantur semper ad vesperam: nos quippe custodimus præcepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 25:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 25:29Exodus 25Exodus 25:31 →