Exodus 28:34
ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum: rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 89:15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1
Song of Solomon 4:3Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. + 4.3 Sicut vitta. Prædicatores vitta dicuntur, quia fluxas cogitationes in cordibus hominum suis prædicationibus restringunt, ne diffluant et cordis oculos premant. Coccinea. Quia Dominici sanguinis, quo redempta est Ecclesia, pretium prædicare non cessat: vel quia prædicatio sancta charitatis ardore flammescit. Labia tua. Dentes qui terunt: labia quæ trita aperiunt. Eloquium tuum dulce. Dum, quæ dicunt faciunt suas prædicationes hominibus quasi sapidas escas apponunt. Sicut fragmen mali punici, ita genæ. In colore exterius puniceo, voluntas martyrii: in albis granis quæ cortice fracto videntur, candor virtutum: qui augetur, dum caro colliditur: candor etiam, cum impleta passione miraculis nitent. In genis verecundia, in malo punico passio Christi. Habet ergo ruborem Ecclesia in genis, cum sacramentum Dominicæ passionis fatetur verbis, et ostendit candorem cum pulsata pressuris, castitatem puri cordis probat, et factis, quid gratiæ salutaris crux habeat, pandit. Absque eo. Licet sint magna, quæ exterius apparent: majora tamen in occulto retinent, quæ divini oculi soli vident. Latet. Confessionem vivificæ crucis possunt omnes in Ecclesia audire, pressuras Ecclesiæ videre, vel etiam miracula quæ ipsi Ecclesiæ sunt divinitus collata, possunt infideles cum fidelibus intueri: ipsa autem sola anima novit quanto teneatur amore vitæ invisibilis, quanto amore erga Deum et proximum flammescat.
Song of Solomon 6:7Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. + 6.7 Sexaginta sunt reginæ et octoginta concubinæ, etc. Reginæ et concubinæ pariter ad thronum regis accedunt, pariter generant, sed non utræque diadema regni habent. Reginæ sunt, quæ intuitu regni cœlestis doctrinæ inserviunt; concubinæ, quæ amore temporalium Christum annuntiant. Ideo illæ sexaginta, quia sola dilectione præceptorum Dei perfectionem operum habent, quod per multiplicationem duodenarii per quinarium potest intelligi: vel quia quinque corporeos sensus ad regulam apostolicæ doctrinæ temperant. Octogenarius autem cum in malo accipitur, temporalium curas et implicamenta designat: quia et sæculi cursus quatuor circumagitur temporibus, et mundus ipse quatuor climatibus oriente, occidente, aquilone et austro dirimitur, vel ex quatuor elementis compositus.
Song of Solomon 8:2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. + 8.2 Ibi me docebis. Tu augebis gratiam in me, et ego non ingrata augebo servitium.
John 15:16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Colossians 1:10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei: + 1.10 In scientia. Ut non ignorent fidei suæ speciem, id est rem speratam, unde firmi erunt.