Micah 1:11
Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
Cross References
Isaiah 16:2Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. + 16.2 Sic erunt. Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhæorum. HIER. Arnon quæ interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis.
Isaiah 47:2Tolle molam, et mole farinam; denuda turpitudinem tuam; discooperi humerum, revela crura, transi flumina. + 47.2 Farinam, vel coitum præbe Medis et Persis, qui in hoc ferventissimi sunt. Secundum hoc dicunt Hebræi, quod Philisthæi Samsonem erutis oculis molere cœgerunt, id est cum mulieribus suis coire, ut ex eo susciperent homines magnæ et invincibilis staturæ.
Jeremiah 48:6Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: + 48.6 Salvate animas vestras. Qui volunt salvare animam suam fugiant versuram doctrinam philosophorum et hæreticorum, ubi certus est interitus: et per humilitatem confessionis agant pœnitentiam erroris in deserto districtæ abstinentiæ maneantque in simplicitate et veritate catholicæ doctrinæ.
Ezekiel 16:37ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Micah 1:8Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:
Zechariah 14:5Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum: et fugietis sicut fugistis a facie terræmotus in diebus Oziæ regis Juda: et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.