The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 36 › Exodus 36:29

Exodus 36:29

quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were coupled beneath, and coupled together at the head thereof, to one ring: thus he did to both of them in both the corners.

In Context

28et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro:

30ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

Read all of Exodus 36

Cross References

Psalms 122:3Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione; + 122.3 Miserere. ID. Secunda pars, ubi precatur misericordiam contra insultantes. Servus qui vapulat, levatis oculis ad Deum, erumpit in necessariam vocem: Miserere. Repleti sumus. Ut cum dicitur. Quid credis, insane, vides quod credis? Reversus est ne aliquis ab inferis, et retulit tibi quid ibi agitur? Ecce, quod ego amo, video et fruor. 1

Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,

1 Corinthians 1:10Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi: ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata: sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia. + 1.10 Obsecro. Hucusque bonos laudavit. His laudatis, invitat ahos ad horum similitudinem.

2 Corinthians 1:10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, + 1.10 Et eruit. Deus præsidia sua non negat suis in necessitate positis

Ephesians 2:19Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, + 2.19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat.

Ephesians 3:18ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: + 3.18 Cum omnibus sanctis. Hæc est communio cœlestis reipublicæ. Hi non sua quærunt, sed quæ Christi sunt, id est, commoda privata non sectantur, sed in communione ubi salus omnium est consulunt. Quæ sit latitudo. Charitatis, quæ usque ad inimicos extendi debet, et cum hilaritate bene operari, quia qui tristis dat, perdit quod dat. Opus ergo est latitudine charitatis, ne pereat quidquid boni facis. Sed quia abundante iniquitate refrigescit charitas multorum, opus est etiam longitudine. Et sublimitas. Charitatis. Hæc est quod sursum cor dirigatur, ut Deus in præmium exspectetur. Nam si bene operaris etiam usque ad inimicos, et hilariter tribuis, habes latitudinem; et si in his usque in finem perseveras, habes longitudinem. Sed si omnia hæc non propter mercedem supernam facias, altitudinem non habet: et ita jam nec latitudo erit, nec longitudo. Nam habere altitudinem est cogitare Deum, amare Deum, et gratis amare ipsum adjutorem, ipsum coronatorem, postremo ipsum præmium deputare non aliud ab ipso, quam ipsum exspectare. Si amas, gratis ama. Si vere amas, ipse sit merces quem amas. Et profundum. Charitatis, id est possitis intelligere occultum Dei judicium; quare isti dat, non vero illi. De profundo enim judiciorum Dei, quæ scrutari et contemplari nequimus, procedit omne quod possumus. Quod possum, video; unde possum, non video; nisi quia novi esse a Deo. Quare autem illi det, isti non det, multum est a me, abyssus est et profundum. Nunc ergo ipsa charitas in bonis operibus exercetur ad subveniendum aliis, et usque ad inimicos porrigitur; et hæc latitudo est. Nunc longanimitate adversa tolerat, et in eo quod veraciter tenuit, perseverat; et hæc longitudo est. Hoc autem totum propter adipiscendam patriam æternam facit, quæ illi promittitur in excelso; et hoc altitudo est. Existit vero ex occulto illa charitas, et hæc est profundum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 36:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 36:28Exodus 36Exodus 36:30 →