The Bible Software
bible.softwarePsalmsPsalms 68 › Psalms 68:21

Psalms 68:21

in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. + 68.21 In conspectu tuo. CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. Cor meum. Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But God shall wound the head of his enemies, and the hairy scalp of such an one as goeth on still in his trespasses.

In Context

20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam; + 68.20 Tu scis improperium. ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos. ID. Improperium, vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam. ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret. 1

22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. + 68.22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. Acetum, etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. Et dederunt. Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes. 1

Read all of Psalms 68

Cross References

Psalms 7:12Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies? + 7.12 Deus judex. CASS. Hic metu futuri judicii terret, et spem reversis promittit. Nunquid irascitur. AUG. Alia littera: Nunquid adducit iram per singulos dies. In Græco significantius, adducit iram: quia non in ipso est ira qua punit, sed in angelis iræ, per quos punit: qui non propter justitiam qua non gaudent, sed propter malitiam, pœna humana delectantur: quos per singulos dies non congregat ad vindictam, sed per patientiam ad pœnitentiam invitat. 1

Psalms 68:18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. + 68.18 A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. 1

Psalms 110:6Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, + 110.6 Virtutem operum. CASS. Virtus operum est, quod cæci vident, etc. Quæ fecit nota Christiano populo. Ut det illis hæreditatem, hæc fuit intentio miraculorum, ut crederent. 1

Isaiah 12:2Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.

Habakkuk 3:13Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.

Luke 13:5Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalms 68:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalms 68:20Psalms 68Psalms 68:22 →