Hiezechielis Prophetæ 40:39
Et in vestibulo portæ, duæ mensæ hinc, et duæ mensæ inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 40
Cross References
Leviticus 4:2Loquere filiis Israël: Anima, quæ peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quæ præcepit ut non fierent, quippiam fecerit:
Leviticus 4:13Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, + 4.13 Quod si omnis turba. ISICH. Idem præcipit in sacrificio turbæ et sacerdotis, etc., usque ad pro ipsis enim crucifixoribus oravit: Pater, ignosce illis quia nesciunt quid faciunt.
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
Leviticus 6:6Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta æstimationem mensuramque delicti:
Leviticus 7:2idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. + 7.2 Sanguis ejus, etc. ISICH. Quæcunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri.
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.