The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 7 › Leviticus 7:2

Leviticus 7:2

idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. + 7.2 Sanguis ejus, etc. ISICH. Quæcunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the place where they kill the burnt offering shall they kill the trespass offering: and the blood thereof shall he sprinkle round about upon the altar.

In Context

1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

3Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia:

Read all of Leviticus 7

Cross References

Leviticus 1:5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.

Leviticus 3:2Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

Leviticus 4:24Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, + 4.24 Ponet manum, etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: Cumque immolaverit, etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini. Ubi solet mactari, etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera.

Leviticus 4:33ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent cædi holocaustorum hostiæ.

Leviticus 6:25Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.

Numbers 6:12et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. + 6.12 Ut dies priores. Nihil de pristina conversatione præsumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. Polluta est sanctificatio, unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur Ezech. 18.. Ista est lex consecrationis. Postquam legislator Nazaræum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se præsentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 7:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 7:1Leviticus 7Leviticus 7:3 →