Esdræ 7:17
libere accipe, et studiose eme de hac pecunia vitulos, arietes, agnos, et sacrificia, et libamina eorum, et offer ea super altare templi Dei vestri, quod est in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:
Numbers 15:5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
Deuteronomy 14:24Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, + 14.24 Portare. Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in cœlis, ut recipiantur in æterna tabernacula, ubi epulandum et lætandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.
Ezra 6:12Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna, et populum qui extenderit manum suam ut repugnet, et dissipet domum Dei illam, quæ est in Jerusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo. + 6.12 Deus autem. Decretum suum divinæ potentiæ confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno præditus pro pace domus Dei publica lege omnia quæ potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenæ potestates ad fidem conversæ pro statu Ecclesiæ publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.
John 2:14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. + 2.14 Et invenit in templo. Si in figurali templo quod est domus orationis, prohibet negotiationem quæ honesta putatur, cum sit de his quæ in templo offeruntur, quanto magis prohibet potationes et cætera graviora?