The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 49 › Jeremiæ 49:29

Jeremiæ 49:29

Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu. + 49.29 Tabernacula. Hæc omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox cœgerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Their tents and their flocks shall they take away: they shall take to themselves their curtains, and all their vessels, and their camels; and they shall cry unto them, Fear is on every side.

In Context

28Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. + 49.28 Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.

30Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.

Read all of Jeremiæ 49

Cross References

Judges 6:5Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.

Judges 8:21Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.

1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

Isaiah 13:20Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.

Jeremiah 4:20Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 49:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 49:28Jeremiæ 49Jeremiæ 49:30 →