Genesis 40:15
quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 14:13Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant fœdus cum Abram. + 14.13 Hebræo. LXX, transfluviali; quia scilicet de Mesopotamia veniens transito fluvio Euphrate, sedem posuit in terra Chanaan. Unde Jesus Nave: Quid vultis servire diis patrum vestrorum qui sunt trans flumen?
Genesis 37:28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum. + 37.28 Extrahentes. ISID. Allegorice. Joseph de cisterna levatus Ismælitis venditis venditur: et Christus ab inferno regressus ab omnibus gentibus fidei commercio comparatur. Ille per Judæ consilium triginta argenteis distrahitur, et hic per consilium Judæ Iscariotæ numero eodem venundatur. Vendiderunt. HIERON. Hebraica veritas habet argenteis. neque enim viliori metallo Dominus vendi debuit quam Joseph.
Genesis 39:20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Exodus 21:16Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
1 Samuel 24:11Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca: et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus: dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
Psalms 59:4Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. 1