Genesis 15:9
Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. + 15.9 Sume, inquit, mihi, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. Vaccam triennem, et capram trimam, etc. Quia ab Adam usque ad Nœ, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
Cross References
Genesis 22:13Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. + 22.13 Arietem. ALC. Historice. Aries qui pro Isaac immolatus est, non putavimus, sed verus est. Ideo magis putatur angelum eum aliunde attulisse, quam ibi de terra post sex dierum opera Dominum procreasse. Arietem inter vepres, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Aquila veprem vel spinetum, posuit, etc., usque ad quod ita Hebraice dicitur.
Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.
Leviticus 3:1Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. + 3.1 Quod si hostia, etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis cæteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quæ de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quæ in offerendis muneribus substitutæ sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suæ conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Perfectorum autem est cibus solidus Heb. 5.. ISICH. Quod si hostia, etc. Sunt secundum leges diversæ hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. Marem sive feminam, etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.
Leviticus 9:2Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino. + 9.2 Tolle de, etc. Accipit Aaron vitulum in holocaustum et arietem, et offert Domino. Tunc enim Christus sacrificium suum notificavit, cum Spiritus adveniens Parthos, Medos, Elamitas, et omnium gentium primitias ad apostolorum cœnaculum colligit Act. 2.. Vitulum offert Aaron et arietem, quando doctores Ecclesiæ mysteria passionis annuntiant, et pro salute humani generis celebrata insinuant. Tollite. Hircum obtulerunt apostoli die Pentecostes quando Petrus pœnitentiam annuntians inquit: Convertimini et agite pœnitentiam. AUG., quæst. 26 in Levit. Accipite hircum ex capris unum, etc., usque ad ubi autem universi, ibi et singuli, sed non convertitur.
Leviticus 12:8Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
Leviticus 14:30et turturem sive pullum columbæ offeret,