The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 2 › Genesis 2:24

Genesis 2:24

Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore shall a man leave his father and his mother, and shall cleave unto his wife: and they shall be one flesh.

In Context

23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

25Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. + 2.25 Erat autem uterque nudus. AUG. Si Dei verbis vel cujuslibet prophetæ aliquid dicitur, quod ad litteram absurdum videtur et ideo figurate dictum, ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum in paradiso nuda erant, nec erubescebant, quia nullam legem in membris senserant legi mentis repugnantem, quæ inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. AUG., de Civ. Dei, l. 14, c. 17, tom. 7, col. 425 Merito libidinis maxime pudet, etc., usque ad reddiditque confusos. RUPERT. Non erat hoc ignominiæ, sed honoris, quod nudi erant: non erat insipientiæ, sed securitatis, quod nuditatem suam non erubescebant. Quid enim? nunquid hoc a factore suo accepit, quod confusibilis et verenda est factura Dei? Aut nunquid confusionem hujusmodi natura, et non potius conscientia facit? Est quidem quasi in naturam versum hoc tormentum confusionis: verumtamen non ex conditione primæva, sed ex juniore culpa origo ejus pullulavit. Etenim idcirco nuditatem nostram erubescimus, quia conscii nobis sumus quantam infirmitatem, imo quantam adversum nos rebellionem carnis nostræ portamus. At vero tunc sana erat cordis conscientia, quippe quam nulla sollicitabat oculorum concupiscentia; siquidem concupiscentia carnis pœna est peccati, qua præcedens punitur superbia mentis. Deus, inquit Scriptura, fecit hominem rectum. Rectitudo autem hominis in eo est ut carni spiritus, ut pote inferiori superior, præsit et imperet: medius namque inter Deum et carnem suam rationalis spiritus hominis positus est, ut Deo pareret et carni imperaret. Quem ordinem quia prior ille turbavit et rupit, abjiciendo præceptum Dei: subditus est, qui erat superior, spiritus infimæ carni, ut justa pœna inferiori subjaceat, qui superiori recte subesse contempsit. Hinc illa confusio faciei de conscientiæ secretis ad publicos oculos prorumpens, et sub misera velamentorum solatia pœnalem ignominiam ire compellens. Hæc, inquam, infirmitas vel rebellio carnis nondum erat: bene igitur nudus erat uterque et non erubescebant, quia quod erubescerent non habebant. Illa nuditatis securitate perdita, nos ingemiscimus, eo quod gloria et honore spoliati et panniculis obvoluti simus. Nam ita vestiti vere incedimus nudi, etiamsi, quod impossibile est, sic vestiamur sicut vestiuntur lilia agri. Etenim nec Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut unum ex his. Si, inquam, vestiri possimus sicut hæc vestiuntur, sic quoque spoliati et nudi sumus. Unde Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Nunquid enim quando fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui, tunicis operientur et palliis? Non utique, sed ad gloriam factoris sui, quæcunque illis fuerint vasa misericordiæ, mutuis cum gloriæ aspectibus patebunt, foris fulgidi, et intus jucundi; corpore integri, et animo læti; corpore, inquam, simul et anima beati. Erat autem uterque nudus, etc. ISID., in Gen., ex Aug. de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 15 Quod nudi erant et erubescebant, etc., usque ad quia in consensu rea tenetur conscientia.

Read all of Genesis 2

Cross References

Genesis 31:14Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri?

Deuteronomy 4:4Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.

Joshua 23:8sed adhæreatis Domino Deo vestro: quod fecistis usque in diem hanc.

Psalms 45:10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. 1

Proverbs 31:10[Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. + 31.10 Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:

Matthew 19:3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 2:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 2:23Genesis 2Genesis 2:25 →