The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 2 › Genesis 2:25

Genesis 2:25

Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. + 2.25 Erat autem uterque nudus. AUG. Si Dei verbis vel cujuslibet prophetæ aliquid dicitur, quod ad litteram absurdum videtur et ideo figurate dictum, ob significationem tamen dictum esse non est dubitandum. Corpora vero duorum hominum in paradiso nuda erant, nec erubescebant, quia nullam legem in membris senserant legi mentis repugnantem, quæ inobedientiam secuta est. Nihil putabant velandum, quia nihil senserant refrenandum. AUG., de Civ. Dei, l. 14, c. 17, tom. 7, col. 425 Merito libidinis maxime pudet, etc., usque ad reddiditque confusos. RUPERT. Non erat hoc ignominiæ, sed honoris, quod nudi erant: non erat insipientiæ, sed securitatis, quod nuditatem suam non erubescebant. Quid enim? nunquid hoc a factore suo accepit, quod confusibilis et verenda est factura Dei? Aut nunquid confusionem hujusmodi natura, et non potius conscientia facit? Est quidem quasi in naturam versum hoc tormentum confusionis: verumtamen non ex conditione primæva, sed ex juniore culpa origo ejus pullulavit. Etenim idcirco nuditatem nostram erubescimus, quia conscii nobis sumus quantam infirmitatem, imo quantam adversum nos rebellionem carnis nostræ portamus. At vero tunc sana erat cordis conscientia, quippe quam nulla sollicitabat oculorum concupiscentia; siquidem concupiscentia carnis pœna est peccati, qua præcedens punitur superbia mentis. Deus, inquit Scriptura, fecit hominem rectum. Rectitudo autem hominis in eo est ut carni spiritus, ut pote inferiori superior, præsit et imperet: medius namque inter Deum et carnem suam rationalis spiritus hominis positus est, ut Deo pareret et carni imperaret. Quem ordinem quia prior ille turbavit et rupit, abjiciendo præceptum Dei: subditus est, qui erat superior, spiritus infimæ carni, ut justa pœna inferiori subjaceat, qui superiori recte subesse contempsit. Hinc illa confusio faciei de conscientiæ secretis ad publicos oculos prorumpens, et sub misera velamentorum solatia pœnalem ignominiam ire compellens. Hæc, inquam, infirmitas vel rebellio carnis nondum erat: bene igitur nudus erat uterque et non erubescebant, quia quod erubescerent non habebant. Illa nuditatis securitate perdita, nos ingemiscimus, eo quod gloria et honore spoliati et panniculis obvoluti simus. Nam ita vestiti vere incedimus nudi, etiamsi, quod impossibile est, sic vestiamur sicut vestiuntur lilia agri. Etenim nec Salomon in omni gloria sua vestitus est sicut unum ex his. Si, inquam, vestiri possimus sicut hæc vestiuntur, sic quoque spoliati et nudi sumus. Unde Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ. Nunquid enim quando fulgebunt justi sicut sol in regno Patris sui, tunicis operientur et palliis? Non utique, sed ad gloriam factoris sui, quæcunque illis fuerint vasa misericordiæ, mutuis cum gloriæ aspectibus patebunt, foris fulgidi, et intus jucundi; corpore integri, et animo læti; corpore, inquam, simul et anima beati. Erat autem uterque nudus, etc. ISID., in Gen., ex Aug. de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 15 Quod nudi erant et erubescebant, etc., usque ad quia in consensu rea tenetur conscientia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were both naked, the man and his wife, and were not ashamed.

In Context

24Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una.

Read all of Genesis 2

Cross References

Genesis 3:7Et aperti sunt oculi amborum; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.

Isaiah 47:3Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum; ultionem capiam, et non resistet mihi homo. + 47.3 Et non resistet, sicut, Moyses Deo volenti delere filios Isræl. Significat autem angelum Babyloni præpositum: qui cum aliis ait: Curavivimus Babylonem, et non est sanata.

Jeremiah 6:15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 6.15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.

Ezekiel 16:61Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis: et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 2:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Genesis 2:24Genesis 2