Genesis 23:10
Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 23:18Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
Genesis 34:20Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:
Ruth 4:1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.
Isaiah 28:6et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
Luke 2:3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.