Genesis 23:6
Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Responderunt filii Heth, dicentes:
Cross References
Genesis 13:2Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
Genesis 18:12Quæ risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? + 18.12 Voluptati operam dabo? etc. GREG. lib. IX Moral., c. 51 Cura carnis, etc., usque ad quid mens nostra aliud quam gaudium parit?
Genesis 24:18Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
Genesis 31:35ait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi: sic delusa sollicitudo quærentis est.
Genesis 32:18respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
Genesis 44:5scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis. + 44.5 Scyphus quem furati estis, etc. ISID. Quid sibi vult quod inventus est scyphus Joseph in sacculo Benjamin, nisi quia in corde Pauli cœlestis doctrinæ jam præfulgebat eloquium, dum esset eruditus in lege? Sed quia subjectus non erat Deo, intra saccum erat scyphus, doctrina intra legem, lucerna intra modium. Missus tamen Ananias manum imposuit, marsupium solvit, et argentum resplenduit, et decidentibus squamis, quasi vinculis, soluto sacco, id est deposito legis velamine, adeptus est gratiæ libertatem, et revelata facie sermonis Evangelium prædicat.