John 7:3
Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. + 7.3 Ut et discipuli. Opera quæ veri discipuli sciebant, laudibus divinis et non populari favore efferenda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 37:20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
Jeremiah 12:6Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.] + 12.6 Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
Matthew 22:16Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum: + 22.16 Cum Herodianis dicentes. Tanquam ignotis, ut facilius deciperent, quia timebant turbas. Quod per se non audent, præsidis manibus attentant. Cum Herodianis. Id est, militibus Herodis. Sub Cæsare Augusto quando descriptio facta est, Judæa facta est tributaria. His tributis præpositus est Herodes Antipatris filius alienigena et proselytus, rex Judæis ab Augusto constitutus. Erat ergo seditio in populo, aliis dicentibus debere dari tributa, pro securitate et quiete, cum Romani pro omnibus militent. Pharisæis contra nitentibus, non debere populum Dei qui decimas solvit, et cætera quæ lex dicit, humanis legibus subjacere. Mittunt igitur Pharisæi si possent decipere. Non est tibi cura, etc. Illuc provocant, ut Deum magis timeat quam Cæsarem: et ideo non debere solvi tributa dicat, ut Herodiani quasi auctorem seditionis teneant.
Luke 8:19Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba.
John 7:5Neque enim fratres ejus credebant in eum.
Acts 2:14Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. + 2.14 Viri Judæi. Id est, duæ causæ sunt prudentiæ, nimirum quod Judæi, et quod habitarent Jerusalem, quam decet sobrietas.