Genesis 38:2
Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:6Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. + 3.6 Vidit igitur, etc. ISID. ex Aug. ubi supra. Quomodo videbant si clausi erant oculi? Sed dictum est ut intelligamus eos oculos apertos fuisse, postquam de fructu comederunt, quibus se nudos videbant, et displicebant: id est, oculos astutiæ, quibus simplicitas displicet. Cum quis enim ceciderit ab intima luce veritatis, nihil est unde superbia placere velit, nisi fraudulentis simulationibus. Hinc enim hypocricis nascitur, in qua multum videntur cordati, qui decipere potuerunt quem voluerunt. Vidit igitur, etc. GREG., lib. XXI Moral., cap. 2 Ne in lubrica cogitatione versemur, non debemus intueri quod non licet concupisci, etc., usque ad exteriorum quoque sensuum disciplina servanda est. Deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum, etc. ISID. ex Aug. ubi supra, c. 16, 17 De quibus dictum est: Tunc viderunt quod nudi essent, oculis scilicet perversis, quibus nuditas, scilicet simplicitas, erubescenda videbatur. etc., usque ad Ad meipsum turbata est anima mea. Psal. 41 Qui comedit, etc. AUG., de Gen., lib. 11, c. 3, tom. 3, col. 429 Ad concupiscendum scilicet invicem, etc., usque ad quæ convinceret peccatorem facto, et doceret scripto lectorem. Consuerunt folia ficus. ALCUIN., in Gen. t. 1 Quia gloriam simplicis castitatis amiserunt, ad duplicem libidinis pruritum confugerunt; unde Joan. 1: Cum esses sub ficus vidi te, et descendi, subaudi liberare te.
Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Genesis 28:1Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens: Noli accipere conjugem de genere Chanaan: + 28.1 Vocavit itaque Isaac, etc. AUG., Q. in Gen. Quod habent Latini codices: Vade in Mesopotamiam in domum Bathuel, etc., Græci habent: Fuge in Mesopotamiam, etc., ut intelligatur etiam Isaac intellexisse quod Esau de morte fratris cogitavit. Profectus vero. ISID. Jacob fugiens dolos fratris, relicta domo patria, et parentibus, vadit in regionem longinquam, ut accipiat uxorem. Similiter Christus, relictis parentibus secundum carnem, id est Judæis, et patria, id est Hierosolyma, et omnibus Judææ regionibus, abiit in gentes, ut acciperet sibi Ecclesiam, secundum illud Oseæ 2: Vocabo non plebem meam, etc.
Genesis 46:12Filii Juda: Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Hesron et Hamul.
Judges 16:1Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. + 16.1 Abiit quoque, etc. GREG., Homil. 21 in Evang. Quem in hoc facto Samson, etc., usque ad et ascendendo regna cœlorum penetravit.
1 Chronicles 2:3Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.