Genesis 39:20
tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde:
21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Cross References
Genesis 40:1His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo. + 40.1 His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Invenit Joseph duos eunuchos in carcere, etc., usque ad trangressionis ligno suspenditur. Pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo, etc. HIERON. Ubi nos posuimus principem vinariorum in Hebræo habetur masqueh , illud verbum quod in nomine servi Abrahæ dudum legimus, quem nos possumus more vulgi vocare pincernam, et usque hodie apud barbaros maximæ dignitatis est, regi poculum porrexisse.
Genesis 40:15quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
Psalms 76:10aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas? + 76.10 Aut obliviscetur misereri Deus. AUG. In alio modo, non est misericordia, nisi Deus eam donet: et ipse erit sine ea. Rivus currit, fons siccatus est. 1
Isaiah 53:8De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit? quia abscissus est de terra viventium: propter scelus populi mei percussi eum. + 53.8 De judicio. Judex omnium judicii non reperit veritatem, sed sine culpa damnatus est. Unde admiratur propheta quod omnium Deus passioni se tradiderit.
2 Timothy 2:9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum. + 2.9 Quasi male operans. Hic contumeliam notat quæ ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui et sermone præsentes, et litteris absentes docere non cesso.