Mattheum 11:19
Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis. + 11.19 Et justificata est sapientia, etc. Ostendit filios sapientiæ intelligere, nec in abstinendo, nec in manducando esse justitiam: sed in æquanimitate tolerandi inopiam, et temperantiam non se corrumpendi per abundantiam. Non est regnum Dei esca et potus: quorum non usus sed concupiscentia reprehenditur, in quibusdam libris habetur: Justificata est sapientia ab operibus suis, quia sapientia non quærit vocis testimonium, sed operum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 92:5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.] + 92.5 Testimonia. AUG. Quia mirabilis elatio maris, etc., usque ad et coronas ex prædictione. CASS. Testimonia. Vel ita, etc., usque ad licet brevibus verbis, continet.
Proverbs 17:24In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ. + 17.24 In facie prudentis. In facie Christi lucebat sapientia Deitatis, etc., usque ad tota intentione perquirunt.
Luke 5:29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
Luke 7:34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. + 7.34 Venit Filius hominis manducans et bibens. Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum.
Luke 15:1Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
John 2:2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. + 2.2 Vocatus est autem. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit, et sacramentum nuptiarum insinuat.