Genesis 44:7
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
Cross References
Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
Genesis 38:16Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo?
2 Samuel 20:20Respondensque Joab, ait: Absit, absit hoc a me: non præcipito, neque demolior.
Proverbs 22:1[Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona. + 22.1 Melius est. Nam si quis mundum universum lucraretur, merito totum contemneret, ut ejus nomen scriberetur in cœlis, ejusque memoria inter sanctos atque angelos figeretur æterna. Nomen bonum. Quod fidelium testimonio laudatur, non vulgi imperiti, unde: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! Gratia bona. Quia a bono pro bonis laudatur operibus quis: imo pro collatis ei donis meritorum glorificatur Pater qui in cœlis est.
Hebrews 13:18Orate pro nobis: confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari. + 13.18 Orate pro nobis. Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant. Bonam conscientiam habemus, id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini. In omnibus. Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judæos et gentiles, de quorum præteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.