Genesis 44:8
pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Cross References
Genesis 42:27Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, + 42.27 Apertoque, etc. Fratres Joseph dant argentum, quia Judæi conversi dimittunt litteram occidentem, et accipiunt spiritum vivificantem: reperitur tamen argentum in ore saccorum, quia propter fructum spiritualis intelligentiæ non deseritur nitor eloquentiæ.
Genesis 43:12Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum: et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit:
Genesis 43:21quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum: quam nunc eodem pondere reportavimus.
Exodus 20:15Non furtum facies. + 20.15 Non furtum facies, etc. AUG., quæst. 71 in Exod. Sed rursum quæritur quomodo differat, non furtum facias, ab eo quod paulo post dicitur de non concupiscendis rebus proximi? Non quod omnis qui concupiscit rem proximi, furatur; sed omnis qui furatur, rem proximi concupiscit. Poterat illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi præcipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri.
Matthew 19:18Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
James 2:10Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. + 2.10 Quicunque autem. Ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, addit: Quicunque autem, etc. Offendat autem in uno factus est omnium reus. Vere qui in uno offendit est transgressor totius legis, quia qui peccat, contra auctorem legis facit, quem in sua lege negligit, et contra charitatem, quæ est causa et mater totius legis. Hanc sententiam ex simili videamus: Si quis me offenderet, omnes fratres et amicos meos in me offenderet, et quodammodo contra omnes peccaret. Sic qui unum mandatum negligit, cætera, quæ completa videbantur adjuvare, sibi inutilia reddit.