Genesis 45:16
Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. + 45.16 Et gavisus est Pharao, etc. Hæc verba Pharaonis quæ ad Joseph de Jacob et filiis ejus locutus est, significant gaudia gentilis populi de conversione Judæorum. Magna enim devotio est Ecclesiæ gentium quod Isræliticus populus ad fidem veniat, quibus, si convertantur et fidei participes exstiterint, promittit spirituales opes virtutum, et gratiam Spiritus sancti, quam qui accipit, indigentia boni non laborabit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens: Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
Cross References
Genesis 20:15et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. + 20.15 Ubicunque tibi, etc. Qui aliquando terrore principum credere distulerant, eisdem jubentibus ad Ecclesiam, quæ Christi soror et uxor est, sese contulerunt, et per omnes mundi partes gloriam Christi et Ecclesiæ dilataverunt.
Genesis 41:33Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: + 41.33 Nunc ergo, etc. Hoc tempore gratiæ videmus impletum: quia abundante doctrina apostolica, septiformi Spiritu ministrata, divina dispositione per singulas urbes episcopi et doctores ordinati sunt, qui abundantia doctrinæ divinitus sibi collatæ libros sanctos scripserunt, quibus abundante fame verbi, et deficientibus doctoribus, indigentiam nostram reficeremus.
Deuteronomy 1:33qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. + 1.33 Nocte ostendens. Nox peccatoris, dies vita justi. In columna ignis malorum damnatio, quibus terribilis apparebit Dominus in judicio: in columna nubis levis et blanda visio, qua consolabuntur electi. Die per columnam. In æstu hujus sæculi obumbrans, et sustentans fortitudine, et propitiatione suæ carnis.
2 Chronicles 30:4Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
Esther 2:4Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
Acts 6:5Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. + 6.5 Et elegerunt, etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.