Ruth 1:14
Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ: + 1.14 Elevata. Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
Cross References
Genesis 31:55Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. + 31.55 Laban vero de nocte, etc. Quia Laban et Jacob trans fluvium perrexerunt, significare potest duos populos per baptismum ad Ecclesiam venientes. Sed Jacob ultra progrediente, Laban reversus est, quia, filiis lucis in profectu virtutum post baptismum meantibus, reprobi de percepta dignitate post Satanam in apostasiam redeunt.
Deuteronomy 10:20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
Ruth 2:11Cui ille respondit: Nuntiata sunt mihi omnia quæ feceris socrui tuæ post mortem viri tui: et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
Proverbs 17:17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. + 17.17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
Matthew 10:37Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus: et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. + 10.37 Qui amat patrem. Post Deum amandi sunt, sed si utrumque non potest servari, odium in suos, pietas est in Deum.