Hebrews 1:13
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? + 1.13 Ad quem angelorum. Agere instituit de gloria humanitatis. Sede. Victori Filio confessus offertur a Patre. Pedum. Per pedes stabilitas æterna signatur, id est, in æternitatem, ubi vestigiis quasi positis virtute omnipotentiæ consistit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 21:8Omnes videntes me deriserunt me; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 1
Matthew 22:44Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? + 22.44 Dixit. Istud dicere est æqualem sibi filium generare. Domino. Non secundum quod de eo natus, sed quod de patre semper fuit.
Luke 19:27Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
Acts 2:34Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, + 2.34 Sede a dextris. RAB. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed cœleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus.
1 Corinthians 15:25Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. + 15.25 Oportet autem illum regnare. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.