John 5:29
et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 25:31Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: + 25.31 Cum autem. Tradendus in proximo cruci præmisit gloriam triumphantis, ut secutura scandala hac promissione compensaret. Post parabolas de fine mundi nunc exsequitur Dominus modum futuri judicii.
Acts 24:15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
Galatians 6:8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. + 6.8 Qui seminat in carne addit sua. Cum vero dicit, in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu. AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc.
Hebrews 13:16Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. + 13.16 Beneficentiæ. Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores. Beneficentiæ, id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quæ habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: Non deserentes collectionem.