Hebrews 12:13
et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. + 12.13 Gressus. Ut vestra fides recte incedat, confitendo quod credit, etsi opus est patiendo. Fides recte dicitur pes, quia totum portat. Ita gressus rectos, ut non aliquis deviet a vera via fidei, sicut ille qui carnales observantias recipit, nam hoc est errare. Et non claudicet, sicut qui timore passionis titubat, sed sanctur, si erravit vel timuit; vel recti gressus, sunt recta intentio in operibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 4:26Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur. + 4.26 Stabilientur. Ne levitate mentis a proposito bono movearis, unde Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper I Cor. 15..
Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?
Isaiah 58:12Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem. + 58.12 Ædificabuntur HIER. Judæi referunt hoc ad restaurationem quæ facta est sub Zorobabel et Jesu Sacerdote magno; vel ad illam quam delirant futuram in ultimo. Melius ad Ecclesiam hæc referri possunt. Fundamenta ID. Apostolos, prophetas et similes: Unde, Fundamenta ejus in montibus sanctis Psal. 86.. Fundamentum autem singulari numero Christus est, unde, Fundamentum aliud nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus I Cor. 3.. Iniquitatum, alias in quietem, scilicet semitas erroris in quietem vel veram pacem.
Jeremiah 31:8Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et pariens simul, cœtus magnus revertentium huc. + 31.8 Ecce ego adducam, etc. Per apostolos et apostolicos viros qui sunt custodes, clamantes in monte Samariæ, quibus præcipitur: Personate, canite III Reg. 18., etc. Claudus. ID. Qualibus per Eliam dicitur: Usquequo claudicatis utroque pede? Sed in Christo postea cucurrerunt; et, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. In fletu venient et in, etc. ID. Judæi hoc putant esse completum, etc., usque ad hæc fuisse completa possunt probare.
Galatians 6:1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. + 6.1 Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio.