The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 12 › Hebrews 12:9

Hebrews 12:9

Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? + 12.9 Reverebamur. Revereri est cum timore honorem impendere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Furthermore we have had fathers of our flesh which corrected us, and we gave them reverence: shall we not much rather be in subjection unto the Father of spirits, and live?

In Context

8quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. + 12.8 Ergo adulteri. Nota non jure vocari patrem, qui ex adulterio genuerit, quia ab eo geniti, non dicuntur filii legitimi.

10Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. + 12.10 Et illi quidem. Hic alia ratio ostenditur, quare obtemperandum sit Deo. Ad id quod utile est, scilicet, in recipiendo sanctificationem ejus.

Read all of Hebrews 12

Cross References

Exodus 20:12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. + 20.12 Honora patrem, etc. Hoc est primum septem mandatorum quæ pertinent ad proximum. Bene autem septem sunt. Septenarius enim ex ternario constat et quaternario. Ternarius vero animæ congruit, quæ est irascibilis, concupiscibilis et rationalis. Quaternarius corpori.

Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?

Deuteronomy 21:18Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: + 21.18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?

Job 12:10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. + 12.10 In cujus manu anima. Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur. Spiritus universæ carnis. Ibid. Id est hominis effectus intelligentiæ spiritualis quæ in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari.

Ecclesiastes 12:7et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. + 12.7 Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.

Isaiah 42:5Hæc dicit Dominus Deus, creans cælos, et extendens eos; formans terram, et quæ germinant ex ea; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 12:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 12:8Hebrews 12Hebrews 12:10 →