Philippians 4:8
De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. + 4.8 De cætero, fratres, etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudoprædicatores monuit. De cætero autem in conclusione, quæ ad perfectionem sunt exponit. Quæcunque justa. Istud ad proximum. Sancta, in propria vita; et ut minus dicatur, quæcunque sunt amabilia, id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. Bonæ famæ. AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 16:20Juste quod justum est persequeris: ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. + 16.20 Juste. GREG., lib. X Moral., cap. 19. Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiæ non virtutis æmulatione, sed amore præmii temporalis excitatur, et justitiam quam prætendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiæ ipsam justitiam quærere: Sunt viæ quæ videntur hominibus justæ, etc. Prov. 14.. Et: Væ qui justificatis vos coram hominibus Luc. 16..
2 Samuel 1:23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]
Psalms 82:2[Deus, quis similis erit tibi? ne taceas, neque compescaris, Deus: + 82.2 Deus quis similis? CASS. Proposito timore futuri judicis, describit malitiam inimicorum. AUG. Deus quis similis? Etsi homo, ut alii; etsi judicatus, cum iniquis deputaris: quis similis, cum in claritate judicabis? ideo tunc ne taceas, qui primo tacuisti, et potestatem compescuisti, ut posses teneri et perimi. Deus quis similis? Non ad divinitatem hoc refertur, cui nullum hominem comparandum cogitavit. Ideo non ait: Quis similis est tibi? quod utique ad divinitatem referretur; sed dicit, Quis similis erit tibi? hoc ad formam servi referens, qua tunc cæteris dissimilis hominibus erit, quando judex in gloria apparebit; vel potest hoc referri ad divinitatem secundum quod dicit: O Deus, quis similis tibi? in potentia Deitatis: Christum enim, quem mali viderunt extra, iste videt intra, scilicet omnipotentem. 1
Proverbs 12:4Mulier diligens corona est viro suo; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit. + 12.4 Mulier. Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit.
Proverbs 20:7[Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. + 20.7 Beatos post se filios relinquet. Non ad litteram, sed exempla ejus sequentes. Unde omnes electi, filii Abrahæ quibus non præsens, sed futura beatitudo promittitur, unde, Rex qui sedit.
Proverbs 31:29Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. + 31.29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.