The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 13 › Hebrews 13:22

Hebrews 13:22

Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. + 13.22 Etenim perpaucis, etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit. Salutate omnes propositos vestros. Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus prælatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I beseech you, brethren, suffer the word of exhortation: for I have written a letter unto you in few words.

In Context

21aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. + 13.21 Faciens, in vobis, etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo præveniente et subsequente.

23Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.

Read all of Hebrews 13

Cross References

2 Corinthians 5:20Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. + 5.20 Reconciliamini. Reconciliamur confitendo peccata, et pœnitendo ei qui nos sibi reconciliat.

2 Corinthians 10:1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. + 10.1 Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.

Philemon 1:8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:

Hebrews 3:1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: + 3.1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.

Hebrews 4:1Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.

Hebrews 6:11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: + 6.11 Cupimus. Multam dilectionem erga illos ostendit, et eamdem circa singulos curam demonstrat, et tum majorum, tum minorum similiter curam gerit, et omnes diligit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 13:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 13:21Hebrews 13Hebrews 13:23 →