Hebrews 2:10
Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. + 2.10 Auctorem. Christum. Salutis eorum, id est filiorum. Ipse enim est filius per naturam, cujus hæredes erimus qui sumus adoptione filii. Vide quantus est in medio nostrum: Et ille filius, et nos filii sumus. Sed distat, quod ille salvat, nos salvamur. Ille sanctificat, nos sanctificamur. Modo conjungit nos Scriptura, modo disjungit. Multos, inquit, filios, hic conjunxit: auctorem salutis eorum, hic discrevit. Per passionem. Quia nisi Christus moreretur, homo non redimeretur, et non redemptus periret. Quod si esset, frustra omnia facta essent. Cætera enim homini serviunt, homo Deo. Nec in aliquibus Deus glorificaretur cum ad hoc omnia facta sint. Falsa quoque esset prædestinatio de adducendis filiis. Consummare. Hoc in resurrectione incœpit, quando immortalitatis gloria sublimatus est. Et auctum in ascensione, quando ascendit ad dexteram Patris. Et perficietur in judicio, quando ei omnia subjicientur, et erit omnia in omnibus I Cor. 15.. Qui enim, etc. AUG. Probat, quod pro nostra liberatione Christum pati decuerit, etc., usque ad cum et utramque naturam per se constat scivisse. Ex uno omnes. Sed ille ut proprius Filius, nos adoptivi. Cum dicit: non erubescit fratres vocare, ostendit quod non ei naturæ est fraternitas nostra, sed misericordiæ. Quod probat per prophetam, ne putetur novum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 7:15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
Proverbs 16:4Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. + 16.4 Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.
Isaiah 55:4Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. + 55.4 Ecce testem. Provocavit Judæos ad credendum, sed quia sciebat illis non credentibus gentiles esse credituros, dicit se filium misisse qui præcepta ipsius populis nuntiaret.
Micah 2:13Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.]
Luke 13:32Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. + 13.32 Dicite vulpi, etc. Vulpis animal dolosum, in fovea ad insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Hæc omnia hæreticis (quorum typum tenet Herodes) congruunt, qui Christum, id est humilitatem Christianæ fidei, in credentibus conantur exstinguere. Ecce ejicio dæmonia, etc. Quasi diceret: Nec Herodes, nec hæretici quorum ipse figura est, poterunt perturbare quod intendo facere. Intendo autem ejicere dæmonia de cordibus hominum, ut relictis vanitatibus in me credant; et perficere sanitates, ut secundum mea præcepta vivant; postea consummor in meo corpore, quod est Ecclesia, quam in die resurrectionis glorificatam ad consortium angelorum perducam.
Luke 24:46et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: + 24.46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.