Hebrews 3:13
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. + 3.13 Donec hodie; id est, tempus gratiæ, et de quo aiebat propheta superius in psalmis, quia non minus modo præstatur credentibus gratia ad salutem, quam ipso Christo præsente corporaliter. Fallacia peccati, id est diaboli, qui est causa peccati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 28:26Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
Obadiah 1:3Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram?
Romans 7:11Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
1 Thessalonians 2:11sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
1 Thessalonians 5:11Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
Hebrews 10:24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: + 10.24 Et consideremus, etc. Perfectus alios hortando, minor perfectum imitando. Inde hortatur Apostolus ad ea quæ conveniunt fidei.