The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 3 › Hebrews 3:7

Hebrews 3:7

Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, + 3.7 Quapropter. Cum supra præ angelis et prophetis Christum commendasset in multis, subintulit nos oportere observare quæ ab illo audivimus; ita et nunc commendato ipso præ Moyse, incipit eos terrere, ne sint increduli Christo, per patrum similitudinem; et ne amittant requiem, blanditur, per opportunitatem temporis. Hodie. Modo, per se loquitur, qui prius per præcones: si tunc duri modo estote molles.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore (as the Holy Ghost saith, To day if ye will hear his voice,

In Context

6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.

8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, + 3.8 Nolite obdurare corda vestra; id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.

Read all of Hebrews 3

Cross References

Psalms 95:7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; + 95.7 Afferte Domino patriæ. CASS. Secunda pars, ubi ad subditos loquitur, etc., usque ad ut nullus excipiatur, indigena, vel peregrinus. Gloriam. ID. Quoniam bene conversatur homo, in quo glorificatur Deus. Honorem. Cum de bonis gratia refertur, unde, Non est inventus qui daret honorem Deo, nisi hic alienigena. In atria. ID. Atria, prophetæ vel apostoli, quibus itur ad Dominum; de atriis, prophetis vel apostolis, venitur in atrium catholicæ Ecclesiæ, ubi majestas adoratur. AUG. Vel, Introite in atrio, id est, in doctrinam prophetarum et apostolorum. 1

Ecclesiastes 9:10Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] + 9.10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Matthew 22:43Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:

John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. + 5.25 Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater. AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 3:6Hebrews 3Hebrews 3:8 →