Hebrews 3:8
nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, + 3.8 Nolite obdurare corda vestra; id est, nolite Deo rebelles et contumaces esse, sed obsequentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Harden not your hearts, as in the provocation, in the day of temptation in the wilderness:
In Context
Cross References
Exodus 8:15Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus. + 8.15 Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.
Numbers 14:11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?
Deuteronomy 6:16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. + 6.16 Non tentabis Dominum Deum. Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.
1 Samuel 6:6Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?
2 Chronicles 30:8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
Nehemiah 9:16Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.