Hebræos 6:20
ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum. + 6.20 Præcursor. Ad hoc Christus præcucurrit, ut nos sequamur. Qui bene dicitur cursor, quia nulla culpa eum impedivit, secundum illud: Exsultavit ut gigas ad currendam viam Psal. 18.. Et alibi: In via peccatorum non stetit Ibid. 1.. Et præcursor, quia ante nos, et pro nobis cucurrit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 14:2In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. + 14.2 In domo, etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum cœlorum, sunt homines justi, in quibus sunt multæ differentiæ inter se. Et hæ sunt mansiones ipsius domus. AUG. Modo justi sunt regnum Dei et regnum cœlorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re. Si quo minus, etc. Id est, si non prædestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora prædestinavit, tunc modo præpararem, id est, prædestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum præsentialiter aliquid prædestinare. ID. Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et hæc multitudo mansionum est.
Ephesians 1:3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo, + 1.3 Benedictus. Præmissa salutatione, incipit ab actione gratiarum, innuens omnia esse ex Deo. Benedixit. Unum quidem benedictionis verbum, sed per congruentia personæ varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur. Homo autem a Deo, cum Deus ei gratiæ suæ dona impartitur, non meritis illius, sed misericordia sua.
Hebrews 1:3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: + 1.3 Qui cum sit splendor gloriæ, etc. Hic secundum divinam naturam commendat Christum, ostendens eum coæternum et coæqualem Patri, ejusdemque cum eo substantiæ, sed alterum in persona. Figura substantiæ. Ecce aliter personaliter, ut figura ab eo cujus est figura. Sed æqualis, quia non dissimilis, sicut ipse ait: Pater in me est; et: Qui videt me, videt et Patrem meum Joan. 14.. Attende quod hæc nomina, scilicet lumen, gloria, quandoque ad naturam divinam referuntur, quandoque ad personam. Et quando ad personam referuntur; modo ad Patrem, modo ad Filium referuntur. Dicimus enim: Pater est lumen, et Filius est lumen. Similiter Pater est gloria, Filius gloria, et hi duo una gloria et unum lumen, non duo. Et dicitur Filius gloria de gloria, sicut lumen de lumine, et principium de principio, et Deus de Deo, non tamen duo dii, sed unus, non duo principia, sed unum. Splendor autem et figura, sicut et imago proprie ad personam Filii referuntur et relative dicuntur. Portansque omnia, etc. Supra dictum est, quia per ipsum fecit omnia. Hic ei nunc summam auctoritatis attribuit, ex eo quod cum auctoritate cuncta gubernat et continet. Sicut enim ab eo creata sunt omnia, ita per eum immutabilem conservantur. Creatoris enim omnipotentia causa est subsistendi omni creaturæ, quæ virtus si ab eis quæ condidit regendis aliquando cessaret, simul omnium rerum species et natura concideret. Purgationem. Postquam ostendit ejus excellentiam quo cuncta creavit et gubernat, hic humilitatis ejus benignitatem commendat. Commonet enim nos crucis et resurrectionis et ascensionis, ubi ait: Sedet, etc. In excelsis. Dicens hoc, non loco concludit Deum: sed ostendit hominem Christum omnibus altiorem, et omnibus eminentiorem. Sic et per dexteram, non Deum deformavit, sed similitudinem honoris demonstravit. Confessus enim nihil demonstrat aliud nisi honoris æqualitatem.
Hebrews 2:17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. + 2.17 Per omnia. Quia natus, educatus, crevit; passus, mortuus. Qui supra dictus est figura paternæ substantiæ.
Hebrews 4:14Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. + 4.14 Habentes ergo. Hic incipit dicere de pontifice Christo, quomodo sufficiens, et quomodo dignior veteri sacerdote. Quem etiam immutat, et legem, quæ sub illo est, per meliorem legem suam, et quomodo necessarius nobis ad justitiam et salutem.
Hebrews 5:10appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.