The Bible Software
bible.software › Hebræos › Hebræos 7 › Hebræos 7:15

Hebræos 7:15

Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it is yet far more evident: for that after the similitude of Melchisedec there ariseth another priest,

In Context

14Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. + 7.14 Manifestum est enim, etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.

16qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. + 7.16 Non secundum legem. Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent æternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc æternum.

Read all of Hebræos 7

Cross References

Psalms 110:4Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus. + 110.4 Memoriam fecit. ID. Secundo dicit fideles copioso munere satiatos, promittens adventum Domini, ut hæreditas avide quæratur. AUG. Memoriam fecit mirabilium suorum. Hunc humilians et hunc exaltans, etc., usque ad quid in futura glorificatus accipiet? 1

Hebrews 7:11Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? + 7.11 Sub ipso. Quia in manu sacerdotis lex, et per eum impletur lex quæ dicitur consummare. Hæc translatio præfigurata fuit in Samuele, qui de tribu Ephraim electus est sacerdos a Domino, reprobatis filiis Eli, Domino dicente: Qui honoraverit me, honorabo eum; et qui inhonoraverit, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebræos 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebræos 7:14Hebræos 7Hebræos 7:16 →