Hebræos 7:14
Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. + 7.14 Manifestum est enim, etc. De tribu ad tribum translatum est sacerdotium, de sacerdotali ad regalem, ut eadem sit sacerdotalis et regalis. Et intuere mysterium: primum fuit regalis, postea facta est sacerdotalis. Sic Christus rex erat semper; sacerdos autem factus est quando carnem suscepit, quando sacrificium obtulit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.
15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Ruth 4:18Hæ sunt generationes Phares: Phares genuit Esron, + 4.18 Hæ sunt. Decem sunt generationes filii Judæ usque ad David. Unde cognoscis quia totius divinæ legis intentio ad Christum tendit, qui natus est de semine David, ut illius adventum prædicet et legis perfectionem in eo manifestet: Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. Ante legem ergo Jacob de incarnatione Christi ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Ad David autem, quia Christus de semine Juda, dictum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Patet ergo etiam prophetarum et patriarcharum oraculum pertinere ad dispensationem Domini nostri Jesu Christi.
Jeremiah 23:5[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. + 23.5 Ecce dies veniunt, dicit, etc. ID. Abjectis pastoribus synagogæ, Scribis, scilicet et Pharisæis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum.
Matthew 1:3Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. + 1.3 Judas autem. Judas genuit Phares et Zaram antequam intraret Ægyptum in quam ambo postea cum patre transierunt. Phares autem genuit Esrom. In Ægypto genuit Phares Esrom, et Esrom Aram, et Aram Aminadab, et Aminadab Naasson: et tunc Moyses eduxit eos de Ægypto. Naasson fuit dux sub Moyse in tribu Juda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps in tribu Juda, qui cum Josue in terram promissionis intravit. Iste Salmon in terra promissionis genuit Booz de Raab. Christus est Phares, id est divisio, quia separabit oves ab hædis. Ipse est Esrom, id est sagitta vel atrium, quia penetrat corda auditorum. Habet etiam latitudinem charitatis, qua et inimicos dilexit.
Luke 2:23sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: + 2.23 Sicut scriptum. BEDA. Scriptum est in lege: Mulier quæ suscepto, etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernæ beatitudinis gaudia subit.
John 20:13Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. + 20.13 Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.