Hebrews 7:16
qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis. + 7.16 Non secundum legem. Id est secundum carnalem intellectum legis, ut faceret secundum carnales observantias; sed secundum virtutem ipsius legis, id est spiritualem intellectum, quem exsequentes, vitam habent æternam. Distat inter sacerdotium, et sacerdotium. Illud carnale, hoc spirituale. Illud temporale, hoc æternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who is made, not after the law of a carnal commandment, but after the power of an endless life.
In Context
15Et amplius adhuc manifestum est: si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
17Contestatur enim: Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.
Cross References
Galatians 4:3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. + 4.3 Sub elementis. In elementis neomenias, id est lunares dies, et sabbatum significat, non quod in elementis sperarent ut pagani, sed quod in his Deum venerarentur. Mundi. Quia lex non cœlestia sed terrena promittebat: vel transitoria, ut est mundus.
Colossians 2:14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: + 2.14 Delens. Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judæis prævaricationes, quæ sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Delens. Chirographum. Dicit peccatum Adæ, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. Decretum, est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: Morte moriemini, etc. Affigens illud. Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta.
Hebrews 7:3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. + 7.3 Neque initium, etc., neque finem vitæ habens. Christus omnino non habuit initium neque finem. In perpetuum. Hoc ita dicit quia Scriptura obticet, quod aliquis ei successisset. Vel mystice loquitur de sacerdotio Christi.
Hebrews 7:21hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum: Juravit Dominus, et non pœnitebit eum: tu es sacerdos in æternum):
Hebrews 7:28Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes: sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum. + 7.28 Lex enim homines constituit, etc. Illi habent necessitatem quotidie offerre, quia infirmi; hic semel seipsum offerens, omnibus sufficit, quia perfectus est.
Hebrews 10:1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: + 10.1 Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.