The Bible Software
bible.softwareHebrewsHebrews 9 › Hebrews 9:21

Hebrews 9:21

Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover he sprinkled with blood both the tabernacle, and all the vessels of the ministry.

In Context

20dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. + 9.22 Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.

Read all of Hebrews 9

Cross References

Exodus 29:20Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.

Leviticus 8:15immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.

Leviticus 9:8Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo: + 9.8 Statimque, etc. ISICH. Qua causa hæc etiam hic sacrificia peragantur superius diximus, etc. usque ad unde in persona sacerdotis utrumque perspicimus oblatum. AUG., ubi supra. Movet etiam quod cum faceret Aaron dona populi quæ supra memorantur, etc. usque ad utrumque ex utroque animante, quasi pectuscula dixerit.

Leviticus 16:14Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem. + 16.14 Contra propitiationem. Quia ad propitiationem nostram et illuminationem Christus passus est, qui propitiatorium dicitur, et oriens. Unde: Ecce vir, oriens, etc. Psal. 15. Et alibi: et visitavit nos oriens, etc. Zachar. 6.. Vel contra propitiatorium, id est, in conspectu Patris, septies, quia remissionem peccatorum et Spiritum sanctum nobis donavit.

Ezekiel 43:18Et dixit ad me: Fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Hebrews 9:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hebrews 9:20Hebrews 9Hebrews 9:22 →