Osee Propheta 14:7
Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Ero quasi ros; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
Cross References
Psalms 85:6Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ. + 85.6 Auribus percipe. CASS. Vide ordinem orationis, etc., usque ad auditum deprecationi meæ. 1
Psalms 138:7Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? + 138.7 Quo ibo a spiritu tuo? CASS. Secunda pars, ubi jam deliberat non esse ab eo fugiendum, sed ad eum, ab irato ad placatum, quod erit per ipsum, quo plenus est mundus: Spiritus enim Domini replet omnia. Quo a facie tua fugiam? vertit se hac et illac, quasi quærens locum fugæ. 1
Song of Solomon 4:11Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. + 4.11 Favus distillans. Superius per labia, doctores, hic per labia ipsa vox doctorum. Unde et melli congrue comparantur. Favus, mel in cera. Mel in cera est spiritualis eloquiorum sensus divinorum in littera distillans, quia pene singulæ sententiæ multos habent sensus. Vel aliter: In favo mel latet, cera videtur: labia ergo favus vocantur, quia dum in carnis fragilitate sapientia magna habetur, quasi mel in cera absconditur. Mel et lac sub lingua. GREG. Tanta est spiritualis dulcedo in verbis, quanta corporalis est in melle et lacte: et hoc sub lingua, id est, non cuilibet patens, sed tantum bonis. Qui peccantem aspere corripit et inter aspera dulcedinis quiddam admiscet, habet mel, non in lingua, sed sub lingua. Odor vestimentorum. Id est fama bonorum operum, quibus vestiuntur, ne nudi inveniantur, et quibus turpitudo præcedentium delictorum operitur, est sicut thus, quia in omnibus operibus suis orat, cum bene operatur, cum intentione perveniendi ad Deum, unde: Sine intermissione orate I Thess. 5.. Supra nomine unguentorum, infusio sancti Spiritus ostenditur, quibus corda fidelium illustrantur et ad spirituale certamen præparantur: Vocabulo vestimentorum, facta justorum notantur, quæ foris sunt. Unde et pulchra distinctione, quæ per homines fiunt opera, thuri comparantur; quæ vero divina largitione fiunt dona, modum comparationis excedunt. Consulte postquam singula Ecclesiæ membra Dominus sigillatim prædicavit, etiam unguenta quibus tota esset delibuta, digna laude commendat. Nulla sunt quippe membra, vel magna vel parva quæ non hujus unctionis spiritualis sint infusione consecrata. Laudavit et vestimenta, id est opera justitiæ, quia et hic omne corpus ejus ornatur. Nemo quippe in ea vitam meretur, nisi operibus justis indutus, quæ vel ipse fecit, vel si infans erat, alii pro eo fecerunt, et in illo.
Isaiah 32:1[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. + 32.1 Ecce in justitia regnabit. HIER. Finita prophetia de his qui in Ægyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus.
Ezekiel 17:23In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam: et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit:
Hosea 6:2quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.