Osee Propheta 2:14
Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 34:3Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
Song of Solomon 1:4Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. + 1.4 Nigra sum. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quæ gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia hæc virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Nigra. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar. Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel dæmonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismælis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Matth. 10.. Sicut pedes. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.
Isaiah 30:18Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum !
Isaiah 40:1[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. + 40.1 Consolamini. Quasi dicat: Quia rex vester non compatitur vobis, consolamini Christo. Potest ad gentes referri, de quibus Dominus per Zachariam: Ego congregabo populum orientis, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum Zach. 8.. Loquimini ad cor. HIER. Ad cor loquitur qui mœstum consolatur, sicut de Sichen dicitur: Locutus est Sichen ad cor ejus, et consolatus est eam Gen. 24.. Jerusalem. Jerusalem a Chaldæis et Romanis corpore et anima; Ecclesia a persecutoribus corpore cruciata, animo angustiata. Malitia ejus. Malitia afflictio sicut illud: Si est malum in civitate quod non faciat Dominus Amos. 3.. Dimissa est. Causa consolationis, remissio peccatorum, etc., usque ad quia purgata sunt et soluta per pœnas.
Isaiah 51:3Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus: et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et lætitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis. + 51.3 Gaudium et lætitia. Nota in Sion quæ comparatur paradiso Dei, tantum debet esse gaudium et lætitia et confessio et vox laudis, ut quod in cœlo facturi sunt cum angelis, in terra jugiter meditentur.
Jeremiah 3:12Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum. + 3.12 Et non avertam faciem. Unde: Averte faciem tuam Psal. 50., etc., usque ad de quibus vere dicitur: Qui devorant populum meum sicut escam panis.