The Bible Software
bible.software › Canticum Canticorum › Canticum Canticorum 1 › Canticum Canticorum 1:4

Canticum Canticorum 1:4

Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. + 1.4 Nigra sum. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quæ gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia hæc virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Nigra. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar. Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel dæmonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismælis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Matth. 10.. Sicut pedes. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Draw me, we will run after thee: the king hath brought me into his chambers: we will be glad and rejoice in thee, we will remember thy love more than wine: the upright love thee.

In Context

3Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. + 1.3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.

5Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. + 1.5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.

Read all of Canticum Canticorum 1

Cross References

Psalms 63:5ut sagittent in occultis immaculatum. 1

Psalms 103:1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, + 103.1 Psalmus David. CASS. Item benedicere Deum monet, primo per cœlum et terram et ornatum eorum. AUG. Etsi vere hic omnia ad litteram possunt religiose accipi, etc., usque ad in omnibus spiritualis sensus quærendus est. Benedic, anima mea, Domino, etc., magnificatus. In notitia, qui semper magnus natura, qui non potes crescere vel minui, quia perfectus es; Confessionem, id est undique habes creaturas, quæ te confitentur, et quæ sunt decoræ et luminosæ. Vel, decor in essentia Dei, et lux undique. CASS. Vel incarnationem significat, per quam confessio et decus supernæ majestatis innotuit, et homines eum confessi sunt, qui sunt lumen cognitione. AUG. Confessionem induisti, id est Ecclesiam, etc., usque ad et vestis sine macula et ruga. 1

Psalms 149:2Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo. + 149.2 In rege suo. ID. Id est, in Christo, qui est rex et sacerdos. AUG. Ut rex pugnavit pro nobis de cruce, diabolum vincens: ut sacerdos, se pro nobis obtulit, nihil inveniens in hominibus quod pro eis offerret. 1

Song of Solomon 2:3Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. + 2.3 Sicut malus, etc. Sponsa laudata et exemplo sponsi ad patiendum admonita, reciproca laude sponsum attollit, quod inter bonorum opera [singulariter] similiter sanctus emineat, et se passuram promittit quod patitur, eo præsidente, qui est refrigerium et refectio. Sicut malus. Unguentorum odor, quamvis suaviter redolet, non est tamen ad edendum suave. Malum autem optimi saporis et odoris tale est, ut fauces dulcore delectet, et spiritum mulceat odoratus. Sub umbra. Ideo dilectum omnibus propono, quia in sola pietatis ejus protectione, cujus desiderio ardebam, refrigerium tribulationum me invenisse conspicio, et suavissimum donorum ejus fructum sentio, quo me perpetuo reficiendam confido. Desideraverat autem sub umbra auctoris respirare, cum se sole persecutionem fuscatam querebatur, cum Dei auxilium implorans clamabat: Indica mihi quem diligit anima mea: ubi pascas, ubi cubes in meridie; cum non solum pressurarum tædio fatigata, sed recordatione pulchritudinis et decoris ejus illecta dicebat: Lectulus noster floridus; cujus desiderii se compotem factam ostendit, dicens: Sub umbra. Et notandum quod superius tigna cedrina et laquearia cypressina prædicabat, non tamen horum sibi protectionem sufficere memorabat; sed solam vitæ arborem, in cujus umbra quiesceret, et fructu reficeretur quærebat, quia sancti exemplis, doctrina, et intercessione, suffragia ferunt: soli tamen Salvatori dicere habemus, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt Psal. 35.. Sedi et fructus, etc. Non dicit sedeo, sed sedi. Hujusmodi profectus sunt Ecclesiarum, ut in exordio desideret quispiam in virtutum umbra consedere ut ad eum veniat corpus ejus, ex quo umbra nascitur: ideo et nativitas Jesu ab umbra cœpit, et in veritate finitur. Sicut dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi Luc. 1.. Sic postea ad meliora fit transitus. Dulcis. Quia in eo intelligit anima causam vitæ, dum et corporaliter percipit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Canticum Canticorum 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Canticum Canticorum 1:3Canticum Canticorum 1Canticum Canticorum 1:5 →