The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 10 › Isaiæ 10:17

Isaiæ 10:17

Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. + 10.17 Et erit lumen. Dicunt Hebræi quod Michæl archangelus fuerit, cui commissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the light of Israel shall be for a fire, and his Holy One for a flame: and it shall burn and devour his thorns and his briers in one day;

In Context

16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. + 10.16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.

18Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus. + 10.18 Et gloria saltus. Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus sicut ligna sylvarum, et corpore et anima peribit. Ad carnem. ID. Hæretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem.

Read all of Isaiæ 10

Cross References

Numbers 11:1Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem. + 11.1 Interea ortum est murmur. RAB., in Num., tom. 2. Murmurantem populum ignis Domini accensus devorat, etc., usque ad tam in anima quam in corpore uretur pœna perpetua.

Deuteronomy 4:24quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus æmulator.

Psalms 21:9Speravit in Domino, eripiat eum: salvum faciat eum, quoniam vult eum. + 21.9 Speravit in Domino, etc. CASS. Dicentes: Spera in Domino, etc. Ironia Judæorum, ecce quasi historialis narratio, non prophetia, ne qua sit excusatio, ne qua ambiguitas. 1

Psalms 50:3[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1

Psalms 84:11Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt. + 84.11 Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8.. 1

Isaiah 9:18Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 10:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 10:16Isaiæ 10Isaiæ 10:18 →