Isaiæ 10:18
Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus. + 10.18 Et gloria saltus. Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus sicut ligna sylvarum, et corpore et anima peribit. Ad carnem. ID. Hæretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.]
Cross References
2 Kings 19:23Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus + 19.23 Excelsa. ID. Altitudo montium et juga Libani excelsæ cedri et abietes. Vel per metaphoram de cunctis gentibus accipiendum est et principibus earum. Vel de Hierusalem, quæ est Libanus, cedri et abietes, potentes et optimates.
Isaiah 9:18Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
Jeremiah 21:14Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.] + 21.14 In saltu. ID. Jerusalem et adjacentem regionem (quæ fructiferas arbores bonorum operum non habebat, et ideo incendio digna) quam pulchre vallem campestrem appellat, quasi perviam hostibus; non montem excelsum, qui difficile ascendatur.