The Bible Software
bible.softwareJamesJames 4 › James 4:14

James 4:14

qui ignoratis quid erit in crastino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whereas ye know not what shall be on the morrow. For what is your life? It is even a vapour, that appeareth for a little time, and then vanisheth away.

In Context

13Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: + 4.13 Tu autem. Non solum ideo debes vitare detractionem, ne ut transgressor a Deo judiceris, sed ideo etiam quia fortasse in nullo præcellis illos quos vituperas. Ecce nunc, qui dicitis. Post increpationem detractionis, arguit illorum temeritatem qui, non habentes certitudinem vitæ, cupiditate temporalium vitam et lucrum promittunt sibi in futurum. Faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, etc. Multimodam stultitiam notat eorum qui et de lucrorum augmento agunt, et se multo tempore victuros arbitrantur, et suæ potestatis æstimant, ut annum faciant, et in his omnibus superni judicis examen ad mentem revocare contemnunt.

15Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. + 4.15 Quæ est enim vita vestra? etc. Non consentit illis qui dicunt post mortem nihil esse, et mortem ipsam nihil esse. Sed ita loquitur ut doceat quod vita pravorum brevis est in præsenti: quam tamen in futuro mors æterna sequetur.

Read all of James 4

Cross References

Job 7:6Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. + 7.6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.

Job 14:1[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. + 14.1 Homo natus de muliere. GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.

Psalms 102:3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: + 102.3 Qui propitiatur. AUG. Hoc agit in baptismi sacramento. Qui sanat omnes infirmitates tuas. Hoc agit in vita fidelis hominis, dum concupiscit caro adversus spiritum, ut si quæ nolumus faciamus; qui languores vetustatis de die in diem crescente novitate sanantur ex fide, quæ per dilectionem operatur. 1

James 1:10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; + 1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.

1 Peter 4:7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. + 4.7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study James 4:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← James 4:13James 4James 4:15 →