The Bible Software
bible.softwareJeremiæJeremiæ 49 › Jeremiæ 49:28

Jeremiæ 49:28

Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Hæc dicit Dominus: Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis. + 49.28 Ad Cedar. Hi Agareni sunt, sed usurpato nomine Saraceni vocantur, et habitant per solitudinem totam, de quibus pœta dicit: Lateque vagantes Agi. RAB. Mystice. Cedar, quod interpretatur tenebræ, et Asor, etc., usque ad qui se simulant filios Orientis, cum sint tenebrarum filii.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Concerning Kedar, and concerning the kingdoms of Hazor, which Nebuchadrezzar king of Babylon shall smite, thus saith the LORD; Arise ye, go up to Kedar, and spoil the men of the east.

In Context

27Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad.]

29Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu. + 49.29 Tabernacula. Hæc omnia Saracenorum proprie gentem significant, qui in tentoriis manent, et ubi nox cœgerit sedes habent, et armenta multa, et pecora, camelorumque greges; sed non habent ostia, nec vectes, non enim versantur in urbibus, sed in solitudine. Hi omnes a Babyloniis sunt deleti.

Read all of Jeremiæ 49

Cross References

Genesis 25:13hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 25.13 Et hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismælis Nabajoth, deinde Cedar, et Abel, etc. HIERON. Duodecim filii nascuntur Ismæli, primogenitus Nabajoth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabathea dicitur, quæ pars Arabiæ est. Nam familiæ ipsorum oppida, pagi et tribus, horum appellatione celebrantur. Ab uno ex his, Cedar in deserto, et Duma alia regio, et Thema ad austrum, et Chedma, alias Chethma, ad orientalem plagam dicitur. Quod in extremo capituli juxta LXX legimus, contra faciem omnium fratrum suorum habitabat, verius est quod posuimus, coram omnibus fratribus suis occubuit, id est, in manibus filiorum suorum mortuus est, superstitibus adhuc liberis. Fratres enim filii appellantur; unde Jacob: Ponatur coram fratribus meis, et fratribus tuis, et dijudicent inter nos. Non enim credendum est quod Jacob, exceptis liberis suis, aliquos fratres secum habuerit.

1 Chronicles 1:29Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, + 1.29 Primogenitus. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismæli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quæ pars est Arabiæ. Nam familiæ ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam.

Psalms 120:5Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. + 120.5 Dominus custodit. CASS. Secunda pars, ubi quod oraverat affirmat. Et quasi quis quæreret, Quis est ille custos? subdit, Dominus custodit, etc. AUG. Non sine causa est, etc., usque ad dilectio Dei scilicet, et proximi. 1

Isaiah 11:14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. + 11.14 Præceptum manus, etc. Quod præcipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.

Isaiah 21:13Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim. + 21.13 Onus in Arabia. Arabes sunt Saraceni, etc., usque ad inde alloquitur Deus Judæos fugientes sic: In saltu ad vesperam. O Judæi, qui obsidionem Babyloniam fugietis in saltu, id est in silvis Saracenorum dormietis, fugientes Chaldæos in semitis Dodanim, quod interpretatur in propinquos vel cognatos, id est, in via quæ ducit propinquos vestros Saracenos. Vesperam. ID. Quæ est principium noctis. Qui peccare incipit, in vespera est; qui ad summum venit, in media nocte. Media nocte primogenita Ægypti occiduntur. Petrus negat, luce jam vicina pœnitet. In semitis. ID. Quia vespera principium malorum, etc., usque ad quando contra patrem rebellavit.

Isaiah 42:11Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar: laudate, habitatores petræ; de vertice montium clamabunt. + 42.11 Cedar. Filius Ismælis: Saraceni ab eo, qui melius Agareni: sed nomine liberæ velaverunt ignominiam ancillæ. Ismæl enim filius ancillæ Agar fuit, ab hac Saraceni. Duodecim enim duces genuit. Nomine quoque ejus ipsa dicitur provincia. De vertice montium. HIER. Super montem excelsum ascende. De vertice montis. De altitudine virtutis et contemplationis, ut etiam exemplo doceant quæ prædicant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 49:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 49:27Jeremiæ 49Jeremiæ 49:29 →