Isaiah 22:14
Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum: Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.] + 22.14 Moriamini. ID. Vitiis, aut cum eis ad inferos descendatis, etc., usque ad quæ hic dicuntur non pertinent ad captivitatem factam tempore Ezechiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 3:14Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in æternum.
2 Samuel 6:23Igitur Michol filiæ Saul non est natus filius usque in diem mortis suæ.
Isaiah 13:11Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. + 13.11 Et visitabo super orbis mala. Vindicabo ut corrigam, etc., usque ad: Misericordia autem mea non auferetur ab eis. Et requiscere. Quasi diceret: Hoc faciam, ut qui superbit humilietur.
Isaiah 30:13propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus. + 30.13 Sicut interruptio cadens. Quasi: Quomodo interruptio muri altissimi qui longam traxit ruinam difficile instaurari, et pristinum decorem recipere potest, sic veniet vobis repentina contritio.
Amos 3:7Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
John 8:21Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. + 8.21 Ego vado. Quasi sponte, et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat, et unde non discesserat. Quæretis, ideo persequentes assumptum in cœlis non ut amici habere cupientes. Unde eis pœnam prædicit: In peccato vestro moriemini.