The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 23 › Isaiæ 23:11

Isaiæ 23:11

Manum suam extendit super mare; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus; + 23.11 Conturbavit regna. Scilicet Ægyptiorum et Moabitarum, et aliarum in circuitu. Tyro enim capta et subversa, alia regna conturbata sunt timore. Regnum quoque Ægypti pro subversa Tyro datum est Nabuchodonosor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He stretched out his hand over the sea, he shook the kingdoms: the LORD hath given a commandment against the merchant city, to destroy the strong holds thereof.

In Context

10Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi. + 23.10 Flumen. Babyloniorum. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur Sion Psal. 136.. Cingulum ultra tibi. Fortitudo resistendi, cingulo enim lumbos restringimus: in lumbis fortitudinem habere dicimur.

12et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi. + 23.12 Filia Sidonis. ID. In terra Chanaan sunt Tyrus et Sidon; unde: Mulier Chananæa exivit de finibus Tyri et Sidonis occurrens Salvatori Matth. 15.. Transfreta. Sæpe videmus quosdam a proposito suo transire ad aliud, a militia ad negotiationem: a causis ad arma mutant industriam, ut mutent infelicitatem. Sed, Deo dispensante, omnia eveniunt contraria, ut per miserias coacti non in se, sed in Domino creatore confidant.

Read all of Isaiæ 23

Cross References

Genesis 10:15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Psalms 46:6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. + 46.6 Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet. 1

Isaiah 2:19et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terræ, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.

Isaiah 14:16Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, + 14.16 Est vir. ID. Non Deus; unde: Inimicus homo superseminavit zizaniam Matth. 13..

Isaiah 23:3In aquis multis semen Nili; messis fluminis fruges ejus: et facta est negotiatio gentium. + 23.3 Negotiatio. HIER. Negotiatores, etc., usque ad et de aliis vitiis ad alia transeunt. Semen Nili messis fluminis fruges, etc. Sic construitur: semen Nili fluminis erat messis et fruges ejus, scilicet Tyri. Terra Chananæorum, in qua Tyrus est, infertilis est: Ægyptus, quam irrigat Nilus, fertilis frugibus, quas Tyrus ab Ægyptiis commutabat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 23:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 23:10Isaiæ 23Isaiæ 23:12 →