The Bible Software
bible.softwareIsaiæIsaiæ 24 › Isaiæ 24:14

Isaiæ 24:14

[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. + 24.14 Atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus. ID. Laudabunt qui poterunt remanere et pressuram Antichristi fugere, vel ardorem imminentis gehennæ. Hinnient. Equorum similitudine, lætitiæ gestientes magnitudinem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They shall lift up their voice, they shall sing for the majesty of the LORD, they shall cry aloud from the sea.

In Context

13Quia hæc erunt in medio terræ in medio populorum, quomodo si paucæ olivæ quæ remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.] + 24.13 In medio terræ. Jerusalem, quæ est ut aiunt umbilicus terræ. Et, autumant multi, quia Dominus judicaturus super montem Sion, ex quo ascendit, in ære sedebit, in nube veniet. Quomodo si paucæ olivæ, etc. Paucis relictis, cum persecutio voraverit terram, etc., usque ad collectis quoque racemis vix pauci remanent in vitibus vacuis.

15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

Read all of Isaiæ 24

Cross References

Isaiah 12:1[Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me. + 12.1 Confitebor tibi. HIER. Sicut transito mari Rubro, dixerunt: Cantemus Domino, etc. Sic regno mundi destructo, dicit Ecclesia: Confitebor tibi.

Isaiah 26:1[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda: Urbs fortitudinis nostræ Sion; salvator ponetur in ea murus et antemurale. + 26.1 In die illa, etc. ID. Hoc ad præsentem Ecclesiam potest referri, et ad diem judicii. Nunc Ecclesia canticum novum cantat: Christi nativitatem, passionem, resurrectionem, ascensionem. Vetus namque est antiquum hominem ad inferna descendere; novum, ad cœlum ascendere. Urbs fortitudinis. Vox justorum, et nunc, et in futuro.

Isaiah 35:2Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. + 35.2 Saron. Populi Judæorum; unde: Erit Saron sicut desertum Isa. 32..

Isaiah 40:9Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester: + 40.9 Sion. ID. Per Sion et Jerusalem, apostolos et alios doctores intelligit, quos admonet ut quæ a Domino acceperunt prædicent, et culmina virtutum ascendentes, verbo et exemplo doceant.

Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.

Isaiah 52:7[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem; annuntiantis bonum, prædicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus ! + 52.7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 24:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 24:13Isaiæ 24Isaiæ 24:15 →